Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana Ephrathaeus. Vir enim ponitur hic non pro sexu, sed pro vigore virtutum, nec unus pro numero, sed pro singularitate religionis prae aliis. Dicitur autem civitas ejus Ramathaim, quae in Evangelio dicitur Arimathaea, a Josepho dicitur Ramath, quia in excelso sita erat, Sophim vero speculatio interpretatur; et est ibi genitivus casus, ac si diceretur de Ramathaim speculationis, quia ex ea circumjacens regio longe videri poterat, sic tradit Hieronymus. Alii distinguunt sic de Ramathaimsophim. Non est autem mons Ephraim nomen montis, sed regionis. Unde in sequentibus ubi legitur de duodecim praefectis regionum, qui ministrabant Salomoni per singulos menses; ponitur Dechar praefectus montis Ephraim. Fuit autem Elcana Levita nonus decimus a Levi, descendens ab eo per Caath, et Isaar et Core. Unde patet quod Samuel non fuit Aaronita, et dicitur Ephrathaeus, id est Betlehemita. Fuit enim secundum matrem de tribu Juda. Unde postea Samuel posuit unum de filiis suis judicem in Bethlehem tanquam inter contribules. Et nota quod quidam tria nomina distinguunt sic: Effrataeus ad Effraim scribunt per duo ff; Euphrathaeus ad Ephrata, per ph; Ephrathaeus ad Euphraten, quod est frugifer, per eu, et est, ut dicunt, terminus Judaeae juxta Euphraten.